top of page

Versipellis Petronii

Magister Craft's version

Quadam nocte, cum amico ambulabam. Dominus meus aberat. Luna lucebat tanquam meridie. Venimus inter sepulcra. Amicus meus ad monimenta funerea iit. Ego consEdi, cantabam et monimenta funerea numerare coepi. Unum, duo, ah non dum, tria, quattuor, quinque, sex, septem … Paulo post, amicus rediit. Ille vestimenta in via posuit. Territus eram. Ille circumminxit vestimenta et subito lupus factus est ! Ululare coepit et in silvas fugit. Primum nesciebam ubi essem. Deinde vestimenta illius tollere volebam. Vestimenta autem lapidea facta sunt ! Fere mortuus timore eram ! Gladium cepi et strinxi. Omnes umbras caedebam dum ad villam amicae meae ambulo. Villam intravi albus tanquam larva. Oculi mei fere mortui erant. Melissa mea mirari coepit quod tam sero ambularem. “ Utinam tu ante venisses, ” inquit, “ nobis adiutasses. Nam lupus villam intravit ! Omnia pecora devoravit ! Non fugit tutus sed vulneratus. Senex servus collum illius telo percussit. ” Illa nocte dormire non potui. Prima luce, veni in illum locum, in quo vestimenta amici lapidea facta erant. Nihil inveni nisi sanguinem. Domum veni. Uh! Iacebat amicus meus in lecto. Medicus collum illius curabat. Intellexi illum versipellem esse.

Petronius' version

[LXII] “Forte dominus Capuae exierat ad scruta scita expedienda. Nactus ego occasionem persuadeo hospitem nostrum, ut mecum ad quintum miliarium veniat. Erat autem miles, fortis tanquam Orcus. Apoculamus nos circa gallicinia; luna lucebat tanquam meridie. Venimus inter monimenta: homo meus coepit ad stelas facere; sedeo ego cantabundus et stelas numero. Deinde ut respexi ad comitem, ille exuit se et omnia vestimenta secundum viam posuit. Mihi anima in naso esse; stabam tanquam mortuus. At ille circumminxit vestimenta sua, et subito lupus factus est. Nolite me iocari putare; ut mentiar, nullius patrimonium tanti facio. Sed, quod coeperam dicere, postquam lupus factus est, ululare coepit et in silvas fugit. Ego primitus nesciebam ubi essem; deinde accessi, ut vestimenta eius tollerem: illa autem lapidea facta sunt. Qui mori timore nisi ego? Gladium tamen strinxi et umbras cecidi, donec ad villam amicae meae pervenirem. In larvam intravi, paene animam ebullivi, sudor mihi per bifurcum volabat, oculi mortui; vix unquam refectus sum. Melissa mea mirari coepit, quod tam sero ambularem, et: ‘Si ante, inquit, venisses, saltem nobis adiutasses; lupus enim villam intravit et omnia pecora tanquam lanius sanguinem illis misit. Nec tamen derisit, etiamsi fugit; senius enim noster lancea collum eius traiecit’. Haec ut audivi, operire oculos amplius non potui, sed luce clara Gai nostri domum fugi tanquam copo compilatus; et postquam veni in illum locum, in quo lapidea vestimenta erant facta, nihil inveni nisi sanguinem. Vt vero domum veni, iacebat miles meus in lecto tanquam bovis, et collum illius medicus curabat. Intellexi illum versipellem esse.

bottom of page