top of page
Featured Posts

Sepulcrum Romanum


Salvete plurimum! Nomen mihi est Magister Craft. Togam pullam gero quod, proh dolor, amicus meus mortuus est. Itaque hodie de sepulcro Romano discetis. Venite mecum ad sepulcrum Romanum. In Roma antiqua, Romani corpus mortui non in terra ponebant. Primum Romani corpus mortui in rogo incendebant. Tum cineres mortui in urnam ponebant. Pauperi mortuos suos in sepulcris humilibus ponebant. Collegia mortuos in columbariis ponebant. Ecce, sepulcrum amici mei. Vale, amice care. Divites mortuos suos in sepulcris ornatis ponebant. Augustus sibi mausoleum fecit.

Spectate mausoleum Augusti!

Post mausoleum hortus est.

Ante mausoleum sunt res gestae Augusti.

Intra mausoleum urnae et imagines sunt. Proh dolor, intrare non possumus. Nunc ignoscite mihi, cena in honore amici mei erit et ire debeo.

In sepulcro cena in honore amici mei erat. Creditisne phantasma vera esse? Ego non sed amicus meus Quintus semper dicebat ita. Ad domum eamus! Valete!

Featured Posts

Latest Posts

Sign Up For Updates

Search By Tags
No tags yet.
bottom of page