Septem Reges
Salvete plurimum! Nomen mihi est Magister Craft. Hodie de regibus Romanis discetis. Nos debemus redire ad Romam antiquam. Fuerunt septem reges Romani.
Primus rex Romanorum Romulus fuit. Iam scitis Romulum fratrem Remum interfecisse.
Sed auscultate hoc. In Roma antiqua non fuerunt feminae. Itaque Romulus feminas Sabinas cepit! Paulo post erat bellum inter Romanos et Sabinos.
Prope ad terminum vitae ad deos iit. Romulus deus Quirinus factus est.
Secundus rex Romanorum Numa Pompilius fuit. Numae non placebat bellum sicut Romulo. Uxor Numae Egeria nympha fuit. Egeria Numae de religione narravit. Numa virgines Vestales et multa templa deorum fecit. Naturaliter mortuus est.
Tertius rex Romanorum Tullus Hostilius fuit. Pro dolor, ei placebat bellum gerere. Albanos et alios inimicos Romae vicit. Sub eius regno erat proelium notissimum inter Horatios et Curiatios.
Tullus deos non curabat. Itaque Iuppiter Tullum fulmine interfecit!
Quartus rex Romanorum Ancus Marcius fuit. Populus Ancum regem fecit. Pontem Sublicium trans Tiberim fecit. Territorium Romae ad Ostiam auxit. Naturaliter mortuus est.
Quintus rex Romanorum Lucius Tarquinius Priscus fuit. Priscus Etruscus erat et Cloacam Maximam et Circum Maximum fecit. Filii Anci Marcii Priscum interfecerunt.
Sextus rex Romanorum Servius Tullius fuit. Servius moenia Romae fecit.
Dicitur Servium olim servum fuisse. Plebibus potestatem dedit. Id non placebat patriciis. Itaque a genero suo, Tarquinio Superbo, interfectus est.
Et sic, Lucius Tarquinius Superbus septimus ultimusque rex Romanorum fuit. Templum Iovis Optimi Maximique fecit.
Sed Tarquinius non placebat multis. Tarquinius erat superbus id est arrogans et insolens. Filius maleficus Tarquinii, nomine Sextus, scelus atrox fecit. Itaque, Tarquinius expulsus naturaliter mortuus est.
Sic aetas regum perfecta est.
Valete!