Gladiatores
Salvete plurimum! Nomen mihi est Magister Craft. Hodie mecum amicum habeo. Nomen ei est Alexander Vernonesis. Salve, Alexander. Quomodo te habes?
Alexander - Salve, Magister Craft! Optime me habeo gratias. O, Magister Craft, cur in manu gladium habes?
MC - Ah, gladium in manu habeo quia hodie de gladiatoribus loquimur.
A - Gladiatores! Papae! Hodie lanista sum, spectate me ha ha ha ha!
MC - Hahae! Optime! Quaeso, dic spectatoribus quid significet lanista.
A - Libenter! Lanista est dominus gladiatorum. Gladiatores saepe servi erant. Interdum etiam liberi homines gladiatores erant.
MC - Ubi lanista gladiatores exercebat?
A - Lanista gladiatores in ludo gladiatorio exercebat.
** gladiatores se exercentes
MC - Estne tuus hic ludus gladiatorius?
A - Certe! Gladiatores fortissimos habeo. Specta illum Thracem.
MC - Gladiator optimus mihi videtur. Mihi videtur Spartacus ille! Nunc, ostendamus ubi gladiatores pugnaverint.
A - Optime!
MC - Olim, gladiatores apud sepulcra divitum pugnabant. Decimus Iunius Brutus primum munus gladiatorium in Foro Boario fecit.
**bustuarii apud sepulcra pugnantes
A - Recte! Sed in aetate Augustea saepius in aliis locis pugnabant, sicut in theatris amphitheatrisque.
**gladiatores in theatris amphitheatrisque pugnantes
MC - Et in Circo Maximo.
A - In Circo Maximo? Nonne bigae in Circo Maximo currebant?
MC - Sane! Sed non semper, specta!
**gladiatores in Circo Maximo pugnantes
A - Papae! Hic multi gladiatores simul pugnare possunt! Bene habet, quia multa sunt genera gladiatorum.
MC - Qui gladiator tibi maxime placet?
A - Sane, murmillo! Arma murmillonis erant: galea, manica, scutum, gladius, ocrea.
MC - Contra murmillonem saepe hoplomachus pugnabat. Arma hoplomachi erant: galea, manica, scutum, hasta, ocreae
A - Saepe retiarius contra secutorem pugnabat. Arma retiarii erant galerus, manica, rete et fuscina.
MC - Similis murmilloni secutor erat. Arma secutoris erant: galea, manica, scutum, gladius, ocrea.
A - Retiarius vicit! Et quid nunc imperator facit? Ahhh, intellego, rudem habet.
**imperator rudem retiario dans
MC - Sane, rudis! Quaeso, dic spectatoribus quid rudis significet.
A - Libenter! Rudis gladius ligneus est. Bonus gladiator rudem accipit ut signum libertatis novae.
MC - Itaque hic gladiator libertus est.
**apud ludum, Magister Craft rudem in manu capit
MC - O, Alexander?
A - Dic mihi, amice! Ahh, ecce rudem! Pulchra. Exspecta. Cur me hoc in modo spectas? Cur ad me appropinquas? Cito, da mihi gladium!
**Alexander et Magister Craft cum rudibus et scutis sicut gladiatores pugnant
Una: Valete!